previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Hac peracta, sequitur, ut ante iam diximus, adminiculandae iugandaeque vineae cura, cui stabiliendae melior est ridica palo, neque ea quaelibet; nam est praecipua cuneis fissa olea,4 quercus et suber, ac si qua sunt similia robora.Tertium obtinet locum 1 2 3 4 [p. 428] pedamen teres, idque maxime probatur ex iunipiro, tum ex lauru et cupressu. Recte etiam faciunt ad rem silvestres pinus,5atque et sabuci 6probabiles 7usu statuminis.8Haec eorumque similia pedamenta post putationem retractanda sunt, partesque eorum [2] putres dedolandae acuendaeque; 9atque alia convertenda, quae sinceritatem10habent; alia summovenda, quae vel cariosa vel iusto breviora sunt, eorumque in vicem idonea reponenda, iacentia statuenda, declinata corrigenda. Iugo, si non erit opus novo, sarturae recentia vincula inserantur. Si restituendum videbitur, antequam vitis palo applicetur, perticis vel harundinibus conectatur, ac tum demum, sicut in novella praecepimus, vitem iuxta caput infraque bracchia colligemus11cum ridica; idque facere non oportebit omnibus annis eodem loco, ne vinculum incidat et truncum strangulet. [3] Bracchia deinde sub stella quadripartito 12locabimus, tenerosque palmites super iugum ligabimus nihil repugnantes naturae, sed ut quisquis obsequetur, leviter curvabitur, ne deflexus frangatur neve iam tumentes gemmae detergeantur. Atque ubi duae materiae per unam partem iugi mittentur, media pertica interveniat, diremptaeque palmae per iugorum 13 14 15 16 17 18 19 20 [p. 430] compluvia decurrant, et velut mersae cacuminibus [4] in terram despiciant. Id ut scite fiat, meminerit alligator ne torqueat sarmentum sed tantum innexum devinciat; et ut omnis materia, quae nondum21potest praecipitari, iugo superponatur, ut potius innixa perticae, quam e vinculo dependeat. Saepe enim notavi per imprudentiam rusticos subicere iugo palmam, et ita colligare ut solo vimine suspendant;22quae vinea cum accipit pampini et uvarum pondus, infringitur.

1 incavare edd.: incuuarre a: incure SAc: incidere in marg. M.

2 duc A: ducit cM: in duo a.

3 cresin S: chres in (chrea suprascr. man. alt.) A: cresim e: diresin M: in tres a.

4 olea gotum S: oleam gotum A: oleam totum a: oleangotum c: oleragotum M. a Cf. IV. 12. 1. b With this chapter cf. Varro, R.R. I. 8; Pliny, N.H. XVII. 164-166, 174.

5

6

7

8

9

10

11

12

13 pinus edd.: abuius S: ab huius AacM: sabinas Sobel.

14 sambuci cM, edd.

15 probabilis SAac.

16 usu statum in his A: usu tantum in his acM, probabilis usus. Tamen in his haec vulgo ante Schn.

17 acuendaeque om. AacM, edd. ante Schn.

18 sinceritatem cM, edd. ante Schn.: ceritatem SAa: proceritatem Schn.

19 intraque ... colligemus om. c, vett. edd.: colligemus vitem cum ridica aM: vitem iuxta caput post colligemus repet. SA.

20 quadripertito SAa.

21

22

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: